monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 59, 5
Extrema schedula continebat, utrum post resurrectionem, quadraginta diebus Dominus cum discipulus conversatus sit ; et nunquam alibi fuerit? an latenter ad coelum ascenderit, atque descenderit, et nihilominus Apostolis suam praesentiam non negarit? Si Dominum Dei Filium consideres, de quo sermo est, et illum esse qui loquitur: 'Nonne coelum et terram ego repleo, dicit Dominus' , et de quo alius Propheta testatur: 'Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum' ; et rursum alibi: 'Qui tenet coelum palmo et terram pugillo' , de quo David canit: 'Quo ibo a spiritu tuo; et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades: Et si habitavero in extremis maris; etenim ibi manus tua deducet me, et continebit me dextera tua' , profecto non ambiges, etiam ante resurrectionem sic in Dominico corpore habitasse Deum verbum, ut et in Patre esset, et coeli circulum clauderet, atque in omnibus infusus esset et circumfusus, id est, ut cuncta penetraret interior, et contineret exterior. Stultum est igitur illius potentiam unius corpusculi parvitate finire , quem non capit coelum: et tamen qui ubique erat, etiam in Filio hominis totus erat. Divina quippe natura, et Dei sermo in partes secari non potest, nec locis dividi: sed cum ubique sit, totus ubique est. Erat igitur uno eodemque tempore et cum Apostolis quadraginta diebus, et cum Angelis, et in Patre, et in extremis maris finibus erat; in omnibus locis versabatur: cum Thoma in India, cum Petro Romae, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in Creta, cum Andrea in Achaia, cum singulis Apostolis et Apostolicis viris, in singulis cunctisque regionibus. Quod autem dicitur quosdam deserere, vel non deserere, non naturae illius terminus ponitur; sed eorum merita describuntur, apud quos esse, vel non esse dignatur .